라틴어 문장 검색

Ludo mersa cauis, nescit tua penna quietem.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:11)
spina leonem Vulnerat, offendit in pede mersa pedem.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:2)
Ergo pecus tutoris egens in uiscera mergit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:7)
igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem.
(아풀레이우스, 변명 18:5)
ueritas olim interuersa nunc se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.
(아풀레이우스, 변명 81:8)
quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut sommo soluatur aut uino mergatur aut morbo sepeliatur?
(아풀레이우스, 플로리다 17:7)
"Quadrupes reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus invitus dominum suum devolvit ad terram:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:32)
Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:1)
Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus1)
Esse autem periculum ne inter causas morborum, omni corporum via patefacta, ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, effluant amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 6:1)
Quamobrem venter repentino timore effluat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 1:1)
tempore (ut fluvio) leviora et magis inflata ad nos devehente, graviora et solida mergente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:16)
2. In secundo genere fit deductio, cum ea quae interius propter interpositionem corporum latent, nec commode aperiri possunt, per ea quae sunt in superficie, aut ab interioribus effluunt, perducuntur ad sensum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 382:1)
aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:6)
Aqua per rimam perforationis talis effluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION