라틴어 문장 검색

Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:1)
inque dies quanto circum magis aetheris aestus et radii solis cogebant undique terram verberibus crebris extrema ad limina fartam in medio ut propulsa suo condensa coiret, tam magis expressus salsus de corpore sudor augebat mare manando camposque natantis, et tanto magis illa foras elapsa volabant corpora multa vaporis et aëris altaque caeli densabant procul a terris fulgentia templa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:11)
tum penuria deinde cibi languentia leto membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:7)
praeterea neque tam condenso corpore nubes esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:2)
hic demum fit uti turba maiore coorta et condensa queant apparere et simul ipso vertice de montis videantur surgere in aethram.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:8)
insedabiliter sitis arida corpora mersans aequabat multum parvis umoribus imbrem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:2)
Nam si per sacra sollemnia rivos deducere religio nulla prohibet, si salubri fluvio mersare oves fas et iura permittunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 8:1)
Unde et Maro omnium disciplinarum peritus, sciens lavari ovem aut lanae purgandae aut scabiei curandae gratia, pronuntiavit tunc ovem per ferias licere mersari, si hoc remedii causa fieret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:1)
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:2)
Balantumque gregem fluvio mersare —, quod si hucusque dixisset, licita et vetita confunderet:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 12:2)
nam subiunxit 'hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5126)
namque si vellet dicere venisse Aenean, vidisse Tarchonem, petisse auxilia, satis longum fuerat et peribat illud quod ait supra toto namque fremunt condensae litore puppes, cum Etruscorum festinationi dicentis brevitas congruat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6072)
unde perite Vergilius ait 'balantumque gregem fluvio mersare salubri', id est salutifero;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2705)
udisque aries in gurgite villis mersatur musmonem dicit ducem gregis, quem ita et Varro commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4461)
Quid, cum me munus natali mittis, at illa Rumpit et adposita barbara mersat aqua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 138)

SEARCH

MENU NAVIGATION