라틴어 문장 검색

"Quae diebus ae noctibus nil quicquam rei quam merum saevienti ventri tuo soles aviditer ingurgitare."
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:3)
Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum vino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:1)
Nam protinus uxor eius avara equidem nequissimaque illa mulier molae machinariae subiugum me dedit, frondosoque baculo subinde castigans, panem sibi suisque de meo parabat corio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:5)
namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)
"Quanto me felicior Daphne vicina, quae mero et prandio matutino saucia cum suis adulteris volutatur!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:9)
Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia;
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:1)
Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima videbatur, matutinus?
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:5)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
"At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi."
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:3)
"Sodali huic quippiam meri."
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:10)
debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam mera e voluntati tuae.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 6:2)
Set in his regionibus ferrareae, argentifodinae , mons ex sale mero magnus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 30:2)
Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum , in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 15:1)
Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, set multa parsimonia mixtam, laudi dedit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:2)
Haec mera veritas Tusculani hominis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis, plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae istorum praestigiae, philosophari sese dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION