라틴어 문장 검색

nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 72:2)
nihil illa diu, sed in ora mariti deicit inque suos pariter velamina vultus, capta metu subito paulumque oblita doloris, hoc magis increpitans suspecta silentia perstat Antigone, comitemque premens ipsamque;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권173)
Ad tantas ineptias perventum est, ut non dolore tantum sed doloris opinione vexemur more puerorum, quibus metum incutit umbra et personarum deformitas et depravata facies, lacrimas vero evocant nomina parum grata auribus et digitorum motus et alia quae impetu quodam erroris improvidi refugiunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 20:1)
Haec nuntia sinistra, eventumque suorum in contraria versum, Darsianus princeps et caput civitatis comperiens, vultu dejecto, corde metu contrito, magnis arctatur doloribus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:14)
vulnus de praeterito dolorem dixit, de futuro metum, ad utrumque 'vulnus' rettulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 362)
reliqua labuntur, meque non metu tantum, verum etiam dolore conficiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 3:4)
Metus Pavorque + Funus et frendens Dolor aterque Luctus sequitur et Morbus tremens et cincta ferro Bella;
(세네카, Hercules Furens 10:19)
nam in expectatione et praesens metus est et dolor futurus, in ipsa autem poena solus est dolor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6142)
Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum suscipere inmanis morbos durumque dolorem, sic animum curas acris luctumque metumque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:7)
a malis similiter duas, unam prae- sentis, ut dolorem, et unam futuri, ut metum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4994)
quae est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in adeundo periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 41:3)
quem si inaudita genera poenarum iubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore quam per se pudore torqueri, libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam et, pietatis paternae necessitatem si bene interpretor, te quoque absolve, qui conficeris occulto, quod filius publico maerore conficitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 2:2)
nonne videre nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:7)
fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret, fortasse et nimio dolore tormentorum stupefacta nesciit quid loqueretur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 21:3)
tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION