라틴어 문장 검색

Assistens Pietas nec ferro militat, immo Blandiciis precibusque cupit mollescere bellum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:6)
"O iuuenis cui terra fauet, cui militat ether, Cui Deus arridet, celum famulatur, et omnis Applaudit mundus, et totus supplicat orbis, Reliquiis belli, que uix et forte supersunt, Parce nec in uitulos deseuiat ira leonis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:16)
Et sicut contra ratam firmamenti volutionem, motu contradictorio exercitus [0443C] militat planetarum, sic in homine sensualitatis rationisque continua reperitur hostilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:23)
ego quasi bestialiter in terra deambulo, illa vero coeli militat in secreto.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:114)
Stellae ad ipsius firmamenti fulgurantes honorem, ipsum suis ornatibus vestiendo, breves sui itineris dietas explentes, varia gyratione ejusdem spatia metienda, meae militant majestati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:8)
Credo te in Cupidinis castris stipendiarie militantem, et quadam interfamiliaritatis germanitate eidem esse connexum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:2)
Militat in cunctis, ullum vix excipit hujus Regula, cuncta ferit fulmen et ira sui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:27)
Quaevis honori munera militent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:11)
Unde legatione ad Baldewinum facta, arcem illi venalem pro numero decem millium byzantiorum obtulit, et quia abhinc et deinceps illi pro solidorum conventione fideliter militaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:3)
Adhuc ad ipsam Antiochiam obsidendam, quam [0461A] tam spatiosam audistis, ad portam, quae dicitur a modernis Warfaru, quae insuperabilis est, ipse antistes assidet, sociato sibi comite Reymundo, cum quibus provinciales et Vascones, et omnes sequaces eorum consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 78:1)
«Dei vivi et Domini Jesu Christi sumus cultores, cujus nomini militamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:10)
Ergo turris quaedam incustodita remansit versus montana, eo videlicet in loco quo munitio ex bitumine fragilis luti fundata est ad reprimendos hostes, ab obsessa porta egredientes per montana, et peregrinos diffusos persequentes, et ubi a Provincialibus ille juvenis captus est, in cujus redemptionem turri quadam requisita, sed a cognatis et amicis ejus denegata, idem capitali sententia peremptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:2)
Nam illi Podiensis episcopus cum omni manu Provincialium fortiter in faciem resistebat, eique lanceam Dominicam semper opponebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:8)
Hi, collectione navium e diversis terris et regnis contracta, scilicet ab Antwerpia, Tyla, Frisia, Flandria, per mare Provincialibus in terra S. Aegidii, de potestate comitis Reymundi, associati, navigio in circuitu orbis terrae usque ad ipsam urbem Laodiceae appulsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:14)
Si qui vero de Provincialibus praecorrebant, quingenti iniquam seu ducenti vel trecenti ad investigandos cibos, circumventi a Turcis, in momento occidebantur, quos subsequens exercitus quotidie detruncatos reperisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION