라틴어 문장 검색

Baldewinus vero de Burg, Gozelinus de Cortona et caeteri egregii milites plus milliari a Boemundo cum sua acie remoti, audientes Boemundum et Tankradum jam bellum committere et praevalere, velocitate equorum densatas et obsistentes acies rapido impetu irrumpere et atterere conati sunt, inter aciem Boemundi et Tankradi sociari, et misceri ad auxilium, ferventes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:15)
quarum duae majoris virtutis et multitudinis post tergum custodiam agentes, sed nimium rebus et hominibus occupatae, a longe plus milliari subsecutae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:4)
Quinetiam in explosione plurium bombardarum simul, quae exaudiuntur quandoque ad distantiam triginta milliarium, percipitur sonus prius ab iis qui prope absunt a loco ubi fit sonitus, quam ab iis qui longe.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:9)
Adeo incredibile nobis videbatur, species sive radios corporum coelestium per tam immensa spatia milliarium subito deferri posse ad visum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:4)
atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:8)
centies vicies atque octies unitate multiplicata nihil de priore quantitate mutabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:8)
In eo namque ordine numerorum, ubi extremus terminus lxxiiij pluralitate concluditur, sola invenitur una medietas, id est viij, quam si octies id est in semet ipsum multiplices lxiiij explicabit, atque idem reddent illi, qui super hanc meidetatem sunt, ut dudum hi, qui super duas positi, faciabant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 17:2)
octies enim viij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:15)
Nam quod fit ex duodecies sex, aequum est ei, quod fit ex octies viiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:10)
Octies pro fratribus perversis, novies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus.
(CARMINA BURANA 4:1)
Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia pedum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 6:5)
Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium centesimum a mari aut non vivere aut non esse feracem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 5:4)
Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:5)
Quatriduum undevicenorum milliarium iter conficiendo absumptum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.66)
Hora quinta, Lexingtoniam, quindecim milliaria Bostonia distantem, pervenerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.24)

SEARCH

MENU NAVIGATION