라틴어 문장 검색

Ut volucris visis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis avidus circumvolat alis, sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:4)
Quia non rete accipitri tenditur neque miluo, Qui male faciunt nobis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 252)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)
cautus enim metuit foveam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum, oderunt peccare boni virtutis amore, tu nihil admittes in te formidine poenae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1632)
"neu conversa domum pigeat dare lintea, quando Padus Matina laverit cacumina, in mare seu celsus procurrerit Appenninus novaque monstra iunxerit libidine mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis, adulteretur et columba miluo, credula nec ravos timeant armenta leones ametque salsa levis hircus aequora."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1613)
age si et stramentis incubet unde- octoginta annos natus, cui stragula vestis, blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:25)
fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
"collata rubori pallida blatta latet depressaque lumine vultus nigrescunt vincto bacarum fulgura collo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 31)
Rutilum toreuma bysso rutilasque ferte blattas, recoquente quas aeno Meliboea fucat unda, opulentet ut meraco bibulum colore vellus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:10)
Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 6:2)
pulmentum pridem ei eripuit miluos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 459)

SEARCH

MENU NAVIGATION