- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:2)
sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores evadunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 2:4)
Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere, sed minutatim procedere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 19:4)
Iam vero si cui contigit, ut illum senectus leniter emitteret non repente avolsum vitae, sed minutatim subductum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:1)
Plurimum proficit sermo, quia minutatim inrepit animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 1:1)
His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:4)
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:2)
tamen hanc quoque tibi aetas minutatim eximet.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 43:2)
praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:4)
Qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi, atque eisdem minutatim diuidi praecepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.7)
"Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulis, infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinaria debili et amnica stipe vectori data, neglecto superi natantis mortui desiderio, et spretis textricum subdolis precibus, et offulae cibo sopita canis horrenda rabie, domum Proserpinae penetrat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION