라틴어 문장 검색

κρήτη πόντωͺ, iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias Pudentillae inuidisses.
(아풀레이우스, 변명 21:5)
non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas.
(아풀레이우스, 변명 71:2)
"sed praeter ceteram tantarum divitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum, quod nullo vinculo, nullo claustro nullo custode totius orbis thesaurus ille muniebatur Haec ei summa cum voluptate visenti offert sese vox quaedam corporis sui nuda, et Quid, inquit Domina, tantis obstupescis opibus?"
(아풀레이우스, 변신, 5권15)
His adulescentibus erat cum quodam paupere modicae casulae domino vetus familiaritas:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:3)
Et ecce post pauculum tempus inopinatis et usquequaque mirificis imperiis deum rursus interpellor, et cogor tertiam quoque teletam susceptare.
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:1)
qui familiaritatem, familiaritatem;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:4)
Ita enim ordinabiliter agebatur regalis familiaritas tribus omni tempore vicissitudinibus:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:2)
sed neque his, qui ad huius modi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum his, qui cum sunt privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant;
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:3)
Non enim animo me atque illum sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dum taxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 1:4)
Sed cum ipse quoque aliquos ex tuis nutrimentis valde carissimos atque dulcissimos necessitatibus ecclesiarum longe abs te positarum concedere coeperis, tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti non sunt etiam corporaliter mecum.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)
Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme quae mirifica in Aegypto visuntur audiunturque historia comprehenditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 3:1)
Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 17:1)
Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 49:1)
Alter item amicus, homo in doctrinis, quasi in praestigiis, mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 3:1)
Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisque coniuncti sunt necessarii dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION