라틴어 문장 검색

P. Licinius consularis cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 415:1)
nimia mira vidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 143)
animule mi, mihi mira videntur, te hic stare foris, fores quoi pateant, magis quam domus tua domus quom haec tua sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 310)
mi illud videri mirum, ut una illaec capra uxoris simiai dotem ambederit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 18)
Stephanivm Mirum videri nemini vestrum volo, spectatores, quid ego hinc, quae illic habito, exeam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 31)
Trvcvlentvs Mirum videtur, rure erilem filium Strabacem non rediisse;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 21)
At fortasse mirum videbitur inperitis, hominis posse naturam tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장56)
tanta factu modo mira miris modis intus vidi, novam atque integram audaciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 52)
Non mirum alicui videatur, nec quisquam Gallos [0495A] hebetudine mentis, aut timore supervenientis multitudinis concussos mollescere arbitretur, et ideo tardatos ad opem et vindictam confratris ante omnium ora percussi et decollati, cum nulla plaga mundi ante Galliam audaciores et in bello promptiores nutriat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:1)
Mirum mihi videtur quomodo tam magnum censum latrocinio potuistiacquirere, quod nunquam audivimus clamorem sive aliquam calumpniam inde.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:15)
'Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 7:2)
Quod si cui haec mira dictu videantur, et querelae minus justae propiora, cum Aristoteles tantus ipse vir, et tanti regis opibus subnixus, tam accuratam de animalibus historiam confecerit, atque alii nonnulli majore diligentia (licet strepitu minore) multe adjecerint, et rursus alii de plantis, de metallis, et fossilibus, historias et narrationes copiosas conscripserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:8)
Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:11)
Itaque nil mirum cuiquam videatur si quandoque in viros egregios evadant, qualis fuit Agesilaus, Zangerus Solymanni filius, Aesopus, Gasca Peruviae praefectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:21)
Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION