라틴어 문장 검색

Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
Tandem miserabili fletu illius et nimia Christianitatis promissione, primorum exercitus mollita sunt corda, ac illius miserti, vitam sibi donaverunt, sed tamen [0426A] mittitur in custodiam quam petebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:8)
Dum vero super his injuriis miserabiles gemitus in audientia Christianorum [0433D] proferret, inter proceres et milites Christi Henricum de Ascha castello recognovit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:4)
- Post victoriam Christi fideles ubi castra locaverint, et miserabili siti cruciati, quanti exspiraverint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 1:2)
Comperimus etiam illic non ex auditu solum, sed ex veridica eorum relatione qui et participes fuere ejusdem tribulationis, in eodem sitis articulo viros et mulieres miseros cruciatus pertulisse, quod mens horrescat, auditus expavescat, et de tam miserabili infortunio in suis contremiscat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:1)
Unde quotidie fame invalescente, et exercitu prae indigentia moriente, praecipue humili populo, miserabiles gemitus et dolores piissimum antistitem et universos principes legionis [0467B] pulsant et sollicitant, quatenus super his miseriis consulant quomodo populus posset sustentari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:2)
et ecce universi arma rapiunt, et miserabili caede in omne vulgus gentilium, quod adhuc erat residuum, exsurgunt, alios producentes e vinculis et decollantes, alios per vicos et plateas civitatis inventos trucidantes, quibus antea causa pecuniae aut humana pietate pepercerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:2)
Sed erectus et affixus in culmine mali idem Gerhardus, in hanc miserabilem vocem cum lacrymis erupit, ac ducem alloquitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:4)
O miserabilis mendicantis conditio!
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:1)
Labia lambere vel mordere est deforme, quum etiam indicendis verbis modus esse debeat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:4)
"O miserabilis mendicantis conditio!
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:1)
Quare mendicos et pauperes ac debiles, orphanos etviduas ac miserabiles personas, libentissime, gratis et non per pecuniamjuvare debemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 26:6)
--Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:22)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
Sed ubi ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae castitatis adolescit haereditas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION