라틴어 문장 검색

Qui sedes ad dēxteram Patris, miserēre nobis.
아버지의 오른쪽에 앉아있는 당신께서는 저희에게 자비를 베풀어주소서. (기도문, 대영광송6)
Quidquid horum quislibet constituat, miror qua me fronte aliquis arguat, si caeterorum de his scribentium providentiam laudet, nisi forte in hoc nostrum jam penitus superfluere tractatum dicat, quod et illorum documenta sufficiant, et nullae jam ulterius quibus resistendum sit pullulent haereses, vel nullae de nostra fide supersint dubitationes, quae aliquibus rationibus vel ad documentum vel ad defensionem ejus egere videantur, atque utinam ita sit. At vero ut innumeram multitudinem infidelium, quae extra Ecclesiam est, tam Judaeorum scilicet quam ethnicorum, praeteream, quis ita omnes haereses repressas profiteri audeat, ut jam nulla apud nos fidei sint schismata, nullae ulterius futurae sint dissensiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:8)
Atque utinam illud saltem possemus, si istud maximum assequi non possumus!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:32)
Et utinam inpraesentiarum vivendo quique gemerent ne cruenta cede perirent, quatinus patriae dulcibus arvis, etiam me occumbente, superstites fierent et ad pristinae felicitatis gloriam postmodum redirent!"
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:5)
Et utinam hoc mihi tua concedat dignatio, ut quotiescumque filios tuos qui hic sunt visitaveris, vel semel mihi liceat caeteris remotis tui habere copiam, et aestus pectoris mei sine perturbatione proferre.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:4)
Dominus enim noster Iesus Christus, cumvidisset turbam, que secuta fuerat eum in deserto, miseritus fuit super eam, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:6)
Atque utinam non superflua his et inutilia miscuissent;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:8)
Utinam ipse non frangas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:20)
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum, bonorumque praemiatrix, aliquotiens operatur Adrastia, (atque utinam semper!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 25:1)
Atque utinam hoc contenta fuisset Invidia, turbarum acerrima concitatrix, ut angat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 12:1)
Dum apud Persas (ut supra narravimus), perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam, urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 1:1)
Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum, ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, lectus alia et ad populi favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus, atque utinam in proposito perseverans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 3:1)
utinam nec ipsa res loqueretur!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 13:2)
Hic praefecturam praetorio non primitus nanctus, eamque multis atque utinam probabilibus modis, in longum proferre gestiens, non ut prosapiae suae claritudo monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 4:3)
quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina uere mihi opprobrasset;
(아풀레이우스, 변명 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION