라틴어 문장 검색

Rex regum ista miserans videt, et secum, ut credo, regnaturum ad aeternam vitam transferet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:19)
Compacta sunt etiam inter pessimos quaedam societatis foedera detestanda;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:3)
Quod quam sit detestandum, quam abominandum, quam fugiendum, quam adversandum, quilibet honestus intellegit.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:11)
Unde illorum detestanda sententia est, qui contra fidem et honestatem pro amico aestimant faciendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:41)
Qualis sapientia amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:23)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
Hoc vitium ubique detestandum est, semper et ubique cavendum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:18)
adulationem fugere, detestari assentationem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:3)
Hic est qui nostram sortem miseratus, ab aula Eterni patris egrediens, fastidia nostre Sustinuit sortis, sine crimine criminis in se Deffigens penas et nostri damna reatus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:11)
Hos casus miserata dolet mentisque rigorem Exuit, in gemitus erumpens, fractaque parumper Magestas animi molescere cogitur, exit Duricies et sola tenet miseracio mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:3)
Sed iuuenis, miseratus eam nec digna rependens Hosti pro meritis, nolenti uiuere uitam Concedit fatumque negat sua fata uolenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:13)
cujus vultum miserata deformem, quasi ad me crebrius declamantem [0442D], humanae speciei signaculo sigillavi, eamque honestis figurarum orphanam ornamentis, melioribus formatis vestibus honestavi?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:9)
Econtra puellae, mulieres, matronae metu momentaneae mortis angustiatae et horrore gravissimae necis concussae, Christianos in jugulum utriusque sexus debacchantes ac saevientes, medios pro liberanda vita amplexabantur, quaedam pedibus eorum advolvebantur, de vita et salute sua illos nimium miserando fletu et ejulatu sollicitantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:4)
Hac vero miseranda strage Sarracenorum completa, in proximo die Dominico fideles et primores Christianorum, inito consilio, dominium urbis et custodiam Dominici sepulcri comiti Reymundo dare [0554A] decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:1)
Dehinc die altera radiante, et Domino Jesu suorum miserante, Judaei et Sarraceni videntes Christianos insuperabiles, nec suis flammis aut armis posse reprimi a turri et ejus assultu, ipsam turrim mox relinquentes, nec eam amplius retinere valentes, [0581D] fugam iniierunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION