라틴어 문장 검색

quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:4)
superant montis et flumina tranant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:19)
nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 261:2)
Prima ratis Danaas Hecateia congregat Aulis, rupibus expositis longique crepidine dorsi Euboicum scandens Aulis mare, litora multum montivagae dilecta deae, iuxtaque Caphereus latratum pelago tollens caput, ille Pelasgas ut vidit tranare rates, ter monte ter undis intonuit saevaeque dedit praesagia noctis, coetus ibi armorum Troiae fatalis, ibi ingens iuratur bellum, donec sol annuus omnes conficeret metas, tunc primum Graecia vires contemplata suas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권184)
te quoque sublimi tranantem flumina curru, dum socios, Pharsale, petis, resupinat ademptis Dorica cuspis equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권146)
ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 107:2)
ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 144:1)
pauci ex multis tranant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:5)
Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 269:2)
in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum tranavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION