-
Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara, Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo, In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis In falso, leuis in uero stabilisque mouendo, Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis, Hoc solo uerax quod semper falsa probetur, Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret, Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:8)
-
Quid mobile certa Res ubi queque manet?
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:9)
-
Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
-
Spicula, que multus argenti splendor inignit, In iuuenem uibrat et ad instar grandinis instant Tela, pluunt haste nubemque sagita figurat.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:2)
-
Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:139)
-
In aliis etiam corporis humani partibus, mundi figuratur effigies.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:64)
-
Tunc illa authenticae serenitatis vultum tumultuose figurans, ait:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:1)
-
Jam ex explicatis potes elicere, quid mysticum figuret scissurae figurata parenthesis:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:2)
-
Instabilis ludus, stabilis delusio, robur Infirmum, firmum mobile, firma movens.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:7)
-
Ad officium etiam scripturae, calamum praepotentem eidem fueram elargita, ut in competentibus schedulis ejusdem calami scripturam poscentibus, quarum meae largitionis beneficio fuerat compotita, juxta meae orthographiae normulam, rerum genera figuraret, ne a propriae descriptionis semita in falsigraphiae devio eumdem divagari sustineret.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:11)
-
Alii interioris superbiae gestus, exterioris gestus exceptione figurant:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:14)
-
Ipsi vero artifices in se sui magistri figurantes tristitiam, suis silentium indixerant instrumentis.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:7)
-
Praefatam igitur virginem pedissequarum paucitate vallatam, festinae obviationis applausu natura suscipiens, multiplici osculorum epilogo, specificataeque salutationis auspicio, suae dilectionis cumulum figuravit;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:10)
-
Homines etenim sola humanitatis specie figurati, interius vero belluinae enormitatis deformitate dejecti, quos humanitatis chlamide doleo investisse, a terrenae inhabitationis patrimonio vos exhaeredare conantur, sibi terrenum funditus usurpando dominium, vos ad coeleste domicilium repatriare cogentes.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:4)
-
Natura perpendens quid capitis demissio, quid lacrymarum figuraret emissio, ait:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:1)