라틴어 문장 검색

Bello Medico primo, cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum afflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent, in communem pereuntis patriae rogum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 3:1)
Et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, venisset in Africam, et proscripti Romani rem mobilem (ut iussum est) scrutaretur, inter chartas eius inventa est et Meteri cuiusdam epistula, id continens Domino patrono Romano Meterius, et in fine post multa nihil ad rem pertinentia:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 26:1)
Per indutias infidi et inconstantes, ad omnem auram incidentis spei novae perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 11:1)
In qua difficultate diutius positi, passim et promiscue ruebant, eminensque aliquorum audacia peribat inulta, multique sagittis et rotatis per fundas lapidibus interibant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 3:2)
Eisdemque diebus, Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti, munireque properanti Succorum angustias, ne discursatores hostes et leves, tamquam exaestuantes nivi torrentes, per septentrionales provincias fusius vagarentur, successor Maurus nomine mittitur comes, venalis ferociae specie, et ad cuncta mobilis et incertus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 21:1)
Cumque arma ex latere omni concuterentur et tela, lituosque Bellona luctuosos inflaret in clades Romanas solito immanius furens, cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt, et proelium flammarum ritu accrescens, terrebat militum animos, confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 1:1)
Perhibent de eo, quia patellas in genucula non habuisset, sed mobiles fuissent, ut etiam cursum velocissimum ultra modum hominum haberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 2:1)
deest enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo uisitetur imago mire relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis sui morigera;
(아풀레이우스, 변명 13:7)
Sicuti nauem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clauo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus uelis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam nauem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint!
(아풀레이우스, 플로리다 23:1)
Haec simul dicens, inscenso grabatulo super me sessim residens ac crebra subsiliens, lubricisque gestibus mobilem spinam quatiens, pendulae Veneris fructu me satiavit, usque dum lassis animis et marcidis artubus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes.
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:7)
Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:4)
Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse:
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:1)
Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:7)
"Te superi colunt, observant inferi, tu rotas orbem, luminas solem, regis mundum, calcas Tartarum."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:3)
creaturae misertus mobilis
(ARCHIPOETA, I79)

SEARCH

MENU NAVIGATION