라틴어 문장 검색

Labia proprii retentiva vigoris, nec exhausta suaviis, nec osculis videbantur Veneris sensisse praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:5)
Illic in Turno fulmen audaciae, vigor regnat in Hercule.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:11)
Pronuntiatio est verborumdignitas, rebus et sensibus accomodata, et corporis moderatio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:3)
In pronuntiatione itaque primumexerceri debet vocis et spiritus moderatio, corporis et linguæ motus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:6)
Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:1)
Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum tamquam vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore, deponit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:22)
mansuetum autem quod velut duci cuidam moderationi mentis se subjiciat et subdat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:3)
quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:5)
Cujus conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est, inventiones et generationes sensuum qui ex vigore animae procedunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:13)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:2)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
Quis est justus in nobis, nisi mentis vigor qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:7)
Altior autem sensus provocat nos, ut hoc putemus vigorem mentis in anima esse, et animam in corpore, quod est paterfamilias in domo sua.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:1)
Cum autem venena mentis, et contagia corporeae obscenitatis sensum omnem, vigoremque confundunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION