라틴어 문장 검색

amicitia Germanici perniciosa utrique, Silio et quod ingentis exercitus septem per annos moderator partisque apud Germaniam triumphalibus Sacroviriani belli victor, quanto maiore mole procideret, plus formidinis in alios dispergebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장2)
nam etsi horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, tamen illa perturbatione ac licentia plura sibi adsequi videbantur, cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus tantum quisque orator saperet, quantum erranti populo persuaderi poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 2:1)
cujus conventus moderator electus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.56)
Eaque, quae legatus iste Gallicus apud Americanos fecerit, a Gallicae reipublicae moderatoribus improbata sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.18)
at Galliae moderatores eum accipere ne quidem dignati sunt, et, e finibus reipublicae Gallicae decedere, e vestigio, jusserunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.28)
Galliae, item, moderatoribus insanis, nec bellum nec pacem minabatur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.161)
est operae pretium duplicis pernoscere iurisnaturam.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장40)
modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi nave fugiebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 20:4)
Haec sic pernosces parva perductus opella;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:3)
id ita esse hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:17)
nec robustus erat curvi moderator aratri quisquam, nec scibat ferro molirier arva nec nova defodere in terram virgulta neque altis arboribus veteres decidere falcibus ramos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:3)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
sed, cum essent amicorum conplures mihi causae illis diebus pernoscendae, ad coenam tum rogatus meditandi non edendi illud mihi tempus esse respondi, hortatusque sum ut alium potius nullo involutum negotio atque a cura liberum quaererent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 6:3)
Si enim sol, ut veteribus placuit, dux et moderator est luminum reliquorum, et solus stellis errantibus praestat, ipsarum vero stellarum cursus ordinem rerum humanarum, ut quibusdam videtur, pro potestate disponunt, ut Plotino constat placuisse, significant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:1)
ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION