라틴어 문장 검색

In reliquis tamen locis, partes eleganti continuatione concordes, nullam divisionis in se sustinebant discordiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:144)
Sed quid mirum, si modernis temporibus hujusmodi abominationes, et tam foeda scelera, inter aliquas societates tot millium inventa sunt, quae Dominus in caput eorum reddiderit, cum temporibus Moysi et Josue et caeterorum servorum Domini in medio justorum inventa sit iniquitas, et ab eo, qui est Dominus ultionum, virga suae majestatis correpta et purificata?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:4)
Biduo autem communi agmine gradientes per juga montium, et angustas fauces viarum, decreverunt tanti exercitus divisionem fieri [0434C] ut liberius et spatiosius in castris populus habitaret, sicque divisus, plenius escis et pabulo equorum abundaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:2)
Unde cavendum summopere nobis est ultra aliquos ex nostris divisionem facere, nec temere praecurrere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:5)
Adhuc ad ipsam Antiochiam obsidendam, quam [0461A] tam spatiosam audistis, ad portam, quae dicitur a modernis Warfaru, quae insuperabilis est, ipse antistes assidet, sociato sibi comite Reymundo, cum quibus provinciales et Vascones, et omnes sequaces eorum consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 78:1)
Sic itaque gravissima penuria cogente populum Dei vivi, plurimi vagabantur se subtrahentes in omnem regionem Antiochiae ad quaerendas escas, trecenti aut ducenti conspirati ad defensionem contra Turcorum insidias, et ad aequam divisionem omnium rerum, quas reperire aut rapere possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:9)
Sequenti vero die Sur relicta, ad civitatem, Ptolemaidem nomine, quam nunc moderni Accaron vocant, eo quod sit urbs Dei Accaron, ventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:5)
Verum templum hoc postea a modernis et Christianis cultoribus reaedificatum, plures attestantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:3)
In medio autem hoc moderno tabernaculo mons lapideus, [0549D] natura fundatus, proeminet, fere in latitudine continens tertiam partem jugeri, in altitudine habens duos cubitos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:5)
In media si quidem testudine ejusdem templi moderni, quod nunc mirifico opere signorum desuper murorum parietes in circuitu continet, rotundam catenam infixam esse asseverant, in qua vas aurei fulgoris et operis, ponderis vero circiter ducentarum marcarum, pendere semper solet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:9)
Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi victoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, jam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos universorum prae labore aggravante, quia Jerusalem, civitas Dei viventis, et mater nostra, filiis restituta est in victoria magna sexta feria, in die solemni divisionis apostolorum, quae est Idus Julii, comes Reymundus avaritia corruptus, [0551D] Sarracenos milites, quos in turrim David fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:1)
quas pertulerit insidias et adversitates a Solymano sibi recensens pro pecunia in ejus redemptione ab imperatore sibi oblata, sed Solymano ejus divisione negata;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:3)
Deinde transacto biduo, rex cum praeda sua, quae sibi in tertiam partem divisionis contigerat, Jerusalem ascendit, cui in jucunditate et laetitia universi Christianorum peregrini et cives occurrerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:3)
Gozelinus reditum et divisionem illorum intelligens, insecutus est remeantes cum centum et quinquaginta equitibus et centum peditibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:4)
Vix vero partes Arabiae intraverat, et ecce Idumaei, quos moderni vocant Bidumos, viri mercatores cum immensis copiis diversarum mercium in mulis et camelis, inter manus regis et suorum adfuerunt, qui nullatenus effugere valentes, omnibus rebus divitiarum suarum tam in auro quam in argento, gemmis pretiosis, ostro diversi generis et operis, pariterque pigmentis exspoliati sunt, pluresque capti, Jerusalem abducti in custodiam mancipati sunt, praeda vero et spolia eorum inter milites divisa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION