라틴어 문장 검색

aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:5)
Atque etiam si considerare volumus, quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 137:4)
non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:3)
sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in arborum bacis terraeque fructibus, maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod ferendum est molliter sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 7:3)
sunt enim testes et erunt sempiterni meritorum erga me tuorum meaeque pietatis, sed, quia verebar non eos, qui se laesos arbitrarentur (etenim id feci parce et molliter), sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnis nominare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 26:6)
Magni Pompei miles vasti corporis Fracte loquendo et ambulando molliter Famam cinaedi traxerat certissimam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.1)
Video quam molliter tuos habeas;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 1:1)
Haec si praestiteris usu mihi cognita longo, Nec tulerint voces ventus et aura meas, Saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis, Ut mea defunctae molliter ossa cubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 886)
Molliter incedit - motu capit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 416)
Hanc etiam non est mea dedignata puella Molliter admota sollicitare manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 751)
deve tribus libris, titulus quos signat AMORUM, elige, quod docili molliter ore legas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 69:3)
molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae, tam mites Graios indicat esse viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1423)
dedit haec tibi nomina lucus, aut quia principium tu, dea, lucis habes, parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis maturumque utero molliter aufer onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권290)
si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur, ut solvat partus molliter illa suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권136)
Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION