라틴어 문장 검색

In tenuem ferrum forti molo dente farinam, Et cadit attritu dura farina meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:4)
quin et ipse Hippian laudo, sed ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias quidem artes minus callere, uestem de textrina emere, baxeas istas de sutrina praestinare, enimuero anulum nec gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia nundinis mercari.
(아풀레이우스, 플로리다 9:32)
Molita quoque est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 5:1)
Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:2)
Quantum vero ad molendina Empsoni et Dudleii, illa etiam nunc magis quam unquam antea molebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:5)
Itaque hominum intellectui non plumae addendae, sed plumbum potius et pondera;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 250:1)
neque similiter plumbum in aqua forti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:3)
Nam ipse calor manus globulum plumbi aut alicujus metalli paulisper detentum nonnihil calefacit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:3)
adeo ut veluti plumbum et pondera intellectui addant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:8)
Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter pintas vinarias contineret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:1)
atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:4)
ut tandem aqua, impatiens pressurae ulterioris, per solida plumbi (instar roris delicati) exstillaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:8)
ut ligni, ferri, plumbi, panni, membranae, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:13)
Dives erat armentis, ovibus, sylvis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:9)
Quantum vero ad emptiones animo non retinendi sed rursus divendendi, illae ex utraque fere parte molunt, tam venditorem quam emptorem prementes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION