라틴어 문장 검색

Audierant enim, quod eam pluribus ignotam, a nemine scriptam, tua sanctitas ex antiquitatis memoria collectam historialiter, me praesente, retulisset domino Rofensis ecclesiae episcopo et abbati monasterii, quod dicitur Malmesburi ac aliis circum assistentibus fratribus, sicut tuus mos est, quos pabulo divini verbi Latina et patria lingua pascere non desinis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:3)
Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:3)
Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:8)
Nudiustertius cum claustra monasterii circuirem, consedente fratrum amantissima corona, et quasi inter paradisiacas amoenitates singularum arborum folia, flores fructus que mirarer;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:29)
Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:15)
Idem vero Dagobertus, cum adhuc Pisanus esset episcopus, ab Urbano Romanorum summo pontifice in Hispaniam directus in legationem Christiani cultus et religionis, honorifice ab rege, Alfonso nomine, susceptus est, et ab omnibus episcopis et archiepiscopis regni illius in obedientia et charitate quin et muneribus pretiosis ac magnificis, tam in auro quam in argento et ostro ab [0572D] ipso rege cunctisque primoribus ditatus et honoratus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:2)
ac leones duos domitos et sibi gratissimos, imperatori pro munere misit per Gerhardum archiepiscopum, et episcopum de Barcinona, ad confirmandum foedus et amicitiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:2)
Adfuerunt pariter in eodem concilio Engelhardus episcopus Lauduni, similiter et episcopus Placentiae, episcopus de Tarsa, episcopus de Mamistras aliique episcopi et archiepiscopi ad decem et octo computati;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:7)
Jam sic Evermero ultro et absque spe ulla honore patriarchatus privato, tam regis quam Arnolfi cancellarii et totius Ecclesiae electione clericus quidam, Gobelinus nomine, subrogatur, et Evermerum Caesareae Cornelii, quae nuper pastore viduata erat, archiepiscopum fieri ab omnibus acclamatum [0678A] est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:2)
Nec credas aliquem in monasterio, vel in aliis religiosis locis tantummodoposse salvari vel Deo servire;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:7)
In campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii martyris monasterium construxit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 152)
Tunc temporis ecclesiae Mediolanensis Angelbertus archiepiscopus regebat.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 112)
Archiepiscopus respondit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 118)
Bone archiepiscope, quid debet facere homo de inimicum suum?
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1116)
Archiepiscopus respondit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1122)

SEARCH

MENU NAVIGATION