라틴어 문장 검색

Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibi cum periculis raptu parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 25:1)
"At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat, clausa ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:30)
"Ei prospecto templo quodam in ardui montis vertice, Unde autem inquit Scio an istic meus degat dominus?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:2)
Atque insuper aer illis ipsis verticibus montium deprehenditur minime frigidus, sed tenuis tantum et acer;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:7)
omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium insederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 2:3)
Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 17:1)
imber agens scopulos nemorumque operumque ruinas, donec ab ingenti bacchatus vertice montis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 663:1)
nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam scitis, et in quo me corruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu cessarent tristique imbre madere genae, qualis in aerii perlucens vertice montis rivus muscoso prosilit e lapide, qui, cum de prone praeceps est valle volutus, per medium densi transit iter populi, dulce viatori lasso in sudore levamen cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b3)
At saxum quoties ingenti verberis actu Excutitur, qualis rupes, quam vertice montis Abscidit impulsu ventorum adiuta vetustas, Frangit cuncta ruens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:38)
nysae de vertice mons est Indiae, de quo loquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8051)
Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, Saxaque cana salis niveo spumata liquore Tristificas certant Neptuno reddere voces, Aut densus stridor cum celso e vertice montis Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 20:3)
atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, saxaque cana salis niveo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere voces, aut densus stridor cum celso e vertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 20:3)
vel in frigidis montium verticibus condensati (ut aliqui cum ratione philosophantur) decurrant in fontes & flumina:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:8)
Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto optavitque locum, summo de vertice montis Hesperiae campos late prospexit et ambas intentans cum voce manus ad sidera dixit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:18)
plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis fugit et in Sacri vertice montis erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권445)

SEARCH

MENU NAVIGATION