라틴어 문장 검색

"Maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mera miracula:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:3)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:1)
Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocant ἀποφθέγματα. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:2)
Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:3)
quid minus mirum quam illam monstruosissimam bestiam urnam evertisse, sortes dissupavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 101:2)
Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:17)
Mercurium hospitio mulieres olim duae Illiberali et sordido receperant:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.1)
At damnorum sumptus, quae adportat illiberalis incuria, oeconomico beneficio, quod obtineri potest, multo est maior.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 49:2)
reges superbos viceras populosque frenis presseras, nunc monstruosis idolis inponis imperii iugum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.2)
Ex illan familia Tam illiberale facinus esse ortum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 411)
atque etiam, si est, pater, Dicendum magis aperte, illiberaliter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 590)
Servum haud illiberalem praebes te;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 518)
Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam, Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 348)
deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION