라틴어 문장 검색

morticinae autem dicuntur quae de pecudibus sua sponte mortuis fiebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5186)
sane nec 'ungo' nec 'ungentum' u recipit, excepto uno nomine, ut 'unguen';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7693)
unde est et pingues unguine ceras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7694)
"postquam sapere urbi cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers, faenisecae crasso vitiarunt unguine pultes."
(페르시우스, 풍자, satire 623)
non se silvestris olivi surculus exultans alieno stipite iactat, sed monet ut generis proprii memor unguine amaro contristare comas desuescas, stirpe nec imo invideas missis in celsa cacumina virgis, blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3110)
lumen quod famulans offero, suscipe, tinctum pacifici chrismatis unguine, per Christum genitum, summe Pater, tuum in quo visibilis stat tibi gloria, qui noster Dominus, qui tuus unicus spirat de patrio corde Paraclitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae44)
"furorne summus ultima et dementia est deos putare, qui creantur nuptiis, rem spiritalem terrulente quaerere, elementa mundi consecrare altaribus, id quod creatum est conditorem credere, deasceato supplicare stipiti, verris cruore scripta saxa spargere, aras ofellis obsecrare bubulis, homines fuisse cum scias, quos consecras, urnas reorum morticinas lambere?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1141)
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca et spumas miscent argenti et sulfura viva Idaeasque pices et pinguis unguine ceras scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:4)
Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:4)
Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo modo sanguine contaminemur vel intra viscera sepulto.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 13:1)
non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 436)
nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen et membra multis rebus remedio sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45811)
et pingues ungvine ceras omnis sucus, quo ungi potest, unguen dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4502)

SEARCH

MENU NAVIGATION