라틴어 문장 검색

Iuvenis vero vulneris dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:9)
í Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:21)
juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:2)
Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea nisus est confodere Ionatham cum pariete, addens que convicia minis:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:21)
Dextra manus floris donatur honore, sinistram Scorpius incendens caude mucrone minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:1)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
Hanc igitur mucrone petens, a corpore uitam Extorquet, cogitque mori quam uiuere mundo Mors erat, et mundi mortem mors una retardat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:13)
Ictum Ille stupet, tanto dum cassis subsidet ictu, Sed tamen instantis ictus Constancia partem Eludit mucrone suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:4)
Nam quociens claue Paupertas obicit ictus, Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:7)
Sed teli supplere uolens Infamia lapsum, Succurrit telo, nudo mucrone, sed ictum Excipit a galea medius Fauor, ensis ab ictu Decidit et comitis supplet male dampna sagite.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:8)
Sed iuuenis nec mente iacet, nec frangitur hoste, Nec terrore pauet, nec uulnere lesus oberrat, Sed cornu quo Fama sue preconia laudis Intonat, ad tempus Fame subducit et hostem Hoc mucrone ferit, uires in uulnere multo Monstrat et egressus crebro reseratur in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:11)
Pigritat affixus uagine mucro nec extra De facili prodit, longo tempore quiescens, Quem Senium nudare parat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:7)
Sed Risus succurrit ei, mucrone lacertum Dissuit a trunco, galee manus hesitat, herens Emoritur proprioque stupet priuata rigore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:2)
Dum minus in uulnus deseuit mucro, securim Arripit, ut redimat gladii delicta securi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:4)
Bulgari, videntes hoc schisma in populo et facile haec duo millia posse superari, e duabus eruperunt portis in sagittis, et lanceis et gravi vulnere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION