라틴어 문장 검색

Iam fama ferebat Saepe cavas motu terrae mugire cavernas, Et procumbentes iterum consurgere taxos, Et non ardentis fulgere incendia silvae, Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:11)
At cum December canus et bruma impotens Aquilone rauco mugiet, Aprica repetes Tarraconis litora Tuamque Laletaniam.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX6)
At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVI9)
Truces in alta valle mugiunt tauri Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII4)
mugire videbis id est videbit quis, ut migrantes cernas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4913)
et 'emuniit' sicut 'mugiit' et 'emuniit' pro emunivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2273)
lautis mugire carinis carinae sunt aedificia facta in carinarum modum, quae erant circa templum Telluris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3614)
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor Tyrrhenum clangorem dixit tubae ideo, quia apud Tuscos tubam constat inventam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5261)
hae se cum Iunoni in pulchritudine praetulis- sent - vel, ut quidam volunt, cum essent antistites, ausae sunt vesti eius aurum detractum in usum suum convertere - , illa irata hunc errorem earum inmisit mentibus, ut se putantes vaccas in saltus abirent et plerumque mugirent et timerent aratra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 482)
"Sic congregatis ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis terrae vaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare, vel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:13)
6.480 inclusorum hominum gemitu mugiebat taurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 60:6)
aut in reductā valle mūgientem prōspectat errantēs gregēs, aut pressa pūrīs mella condit amphorīs aut tondet īnfirmās ovēs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit14)
Inicio ego phrenitico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam mugientem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:6)
sacratae vatis horrescunt comae, Tripodes moventur, mugit adytis Religio, Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.3)
mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis maenadas ire comis, ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto et quaerit fetus per nemus omne suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권320)

SEARCH

MENU NAVIGATION