라틴어 문장 검색

Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: " Ego sum, et extra me non est alia amplius! ". Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장15)
Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장8)
Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra;
(불가타 성경, 말라키서, 2장13)
mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:18)
Phalarim tormentaque flammae profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci quam tales audire choros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:117)
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum colla levant, multusque tumet per nubila serpens iratus stimulante Noto vivitque receptis flatibus et vario mentitur sibila tractu.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:53)
postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:106)
"te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes taurus nec Stygii terruit ira canis, non leo sidereos caeli rediturus ad axes, non Erymanthei gloria montis aper.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:12)
ter conscia fati flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:5)
nulla per Aonios hostilis bucina campos carmina mugitu deteriore vetat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:3)
nulla per Aonios hostilis bucina campos carmina mugitu deteriore vetat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:3)
illa pavet strepitus cuneosque erecta theatri respicit et tanti miratur sibila vulgi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:237)
ventis fluitent an vera minentur sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:240)
non inter geminos Anguis glaciale Triones sibilet, inmodico nec frigore saeviat Ursa.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:235)
cape robora, pastor, Tollentemque minas, et sibila colla tumentem Deice.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION