라틴어 문장 검색

Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:3)
si minus, caelestis aqua sub dio salibus in hunc usum durata paulum decoquitur, eaque grex perluitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 8:1)
Non nulli folia cupressi trita miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:5)
Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 16장 1:2)
agitasse Laco ignaro Galba de occidendo Tito Vinio dicitur, sive ut poena eius animos militum mulceret, seu conscium Othonis credebat, ad postremum vel odio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장3)
Et oratio ad perstringendos mulcendosque militum animos et severitatis modus (neque enim in pluris quam in duos animadverti iusserat) grate accepta compositique ad praesens qui coerceri non poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장1)
namque et facundia aderat mulcendique vulgum artes et auctoritas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장11)
dein virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque hausta perluere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장6)
nec proinde periculum aut metus quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel fraude hostium evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장15)
illis placidi sermonis Iason suggerit adfatus turbataque pectora mulcet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 321:2)
'hanc mihi Pallas et soror hanc' inquit 'mulcens mea pectora fletu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 678:2)
ante torum et longo mulcent insomnia penso.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 151:1)
fata trahunt, raptusque virum certamine ductor ibat et optenta mulcebat lumina palla.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 757:1)
plausu fovet hanc et pectora mulcet Iuno renidenti cohibens suspiria vultu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 377:1)
sensi et Bebrycio supremam in litore pugnam iam propior iamque hoc animam solamine mulcens.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 463:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION