라틴어 문장 검색

ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit, et solet in multis bima manere locis tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas aequet humo turres tectaque rapta ferat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 107)
spumea mulctra gerunt niveos ubere de gemino latices, perque coagula densa liquor in solidum coit, et fragili lac tenerum premitur calatho.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum18)
Ego hanc vitulam - ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus - depono:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON20)
quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:4)
Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte quaeritur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:6)
hic vivum mihi caespitem, hic verbenas, pueri, ponite turaque bimi cum patera meri:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 194)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
mulctram et feminino genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est in georgicis "implebunt mulctraria vaccae". alii fa- ciunt discretionem, ut sit 'mulctra' tempus quo mulgentur animalia, 'mulctrare' vas in quod mulgentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 307)

SEARCH

MENU NAVIGATION