라틴어 문장 검색

Nihil erat prorsus quod aut meminissem legere me aut, si etiam vellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si ex multitudine et negotio verbum unum compingerem, sicuti multiiuga dicimus et multicolora et multiformia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 5:1)
AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 2:1)
Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:4)
neque multum Albici nostris virtute cedebant, homines asperi et montani, exercitati in armis;
(카이사르, 내란기, 1권 57:6)
Earum species diversae et multiformes sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 1:4)
ac tamen quantum sine bello dabatur, revocare priscum morem, exercitare legiones, cura provisu perinde agere ac si hostis ingrueret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장3)
repertus est certe per medium diei nudus exercitando corpori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장4)
1. Quoniam permultis ac diversis ydiomatibus negotium exercitatur humanum, ita quod multi multis non aliter intelligantur verbis quam sine verbis, de ydiomate illo venari nos decet quo vir sine matre, vir sine lacte, qui nec pupillarem etatem nec vidit adultam, creditur usus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 33:1)
sine armis militaribus erant, sine propugnaculis, navibus, copiis bello exercitatis, praefectisque rei militaris peritis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.24)
labitur interea res et Babylonia fiunt unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident, scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi auro includuntur teriturque thalassina vestis adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:2)
Hoc solum audebo dixisse, quia facundia Mantuani multiplex et multiformis est et dicendi genus omne conplectitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 4:3)
recurramus animo ad illam primam digestionem quae in ventre conficitur, et invenietur quid impedimenti ex multiformi nascatur alimoniae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 26:2)
hic quoque multiformis alimonia deprehenditur causa morborum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:2)
"quidve animantium loquar adversus sese tutelam multiformem?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:28)
"Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur, Cleanthes enim mentem modo naturae atque1 animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION