라틴어 문장 검색

vel si sit in quattuor terminis disiuncta proportio, quod fit sub utrisque extremitatibus, id duarum medietatum multiplicatione concrescat, ut, si sint ij iiij viij xvj, quod fit ex bis xvj, id ex quater viij reddatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 22:3)
Si vero inter iiij qui est tertius terminus aequa parte quarti quartum terminum superet et aequa primi a primo superetur, armonica huiusmodi proportio medietasque perspicitur, et quod continetur sub extremorum adgregatione et multiplicatione medietatis duplex est eo, quod sub utraque extremitate conficitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:6)
nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 5:2)
Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:3)
que quidem forma, quemadmodum et alie, una in se, multiplicatur secundum multiplicationem materie recipientis, ut anima et numerus et alie forme compositioni contingentes. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:21)
"Unde apparet ingenium non dari facultatibus nec studio parari, sed cum ipsa mentis formatione generari."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:15)
Attractiones vero motrices, seu pondera Sphaerarum in Sphaeras erunt, in aequalibus centrorum distantiis, ut Sphaerae attrahentes & attractae conjunctim, id est, ut contenta sub Sphaeris per multiplicationem producta.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 39:2)
in Arithmetica per multiplicationem, divisionem, & extractionem radicum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 24:2)
Et in formatione qualicunque Planetarum, materia omnis gravior, quo tempore massa tota fluida erat, centrum petebat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:11)
sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:8)
Est deinde per se annus in se omnia continens tempora, quorum multiplicatione vita conponitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:11)
Ista iam a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum, quas tractat, rerum magnitudinem attollunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:3)
itaque quemadmodum formationem puto probandam, sic iudico locum inprobandum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말15)
horum exprimuntur formationes his rationibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장3)
e columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION