라틴어 문장 검색

Atque haec confectio et multiplicatio spiritus deducitur ad sensum per diminutionem ponderis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:2)
Contemplantur siquidem naturam tantummodo desultorie et per periodos, et postquam corpora fuerint absoluta ac completa, et non in operatione sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:5)
Onerosa autem fit praxis, vel propter misturam rerum inutilium, vel propter multiplicationem instrumentorum, vel propter molem materiae et corporum quae ad aliquod opus requiri contigerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:1)
11. Sit Motus Undecimus, Motus Assimilationis, sive Multiplicationis sui, sive etiam Generationis Simplicis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:1)
aut per multiplicationem sui, ut in igne, et venenis, quae vocant specifica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:8)
Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:2)
Curae est nonnullis illud tantum, ut brevi tempore multum confecisse videantur, aut ut periodos aliquas negotiorum falsas constringant, quo acres in negotiis existimentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:6)
atque negotia raro admodum ad periodum iustam deducunt, sat putantes mediocritate quadam successus frui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:25)
Tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen et suas nanciscuntur periodos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:24)
Quantum ad armorum et telorum genus, illorum mutationes sub observationem vix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et vicissitudines suas sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:2)
Si autem inpares fuerint dispositiones, unus medius terminus invenitur, atque ipse sibi propria multiplicatione respondet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 17:1)
Atque hi quidem hoc modo sunt, ut prior ille, quem suae partes superant, talis videatur, tamquam si quis multis super naturam manibus natus, ut centimanus gigas vel triplici coniunctus corpore, ut Geryo tergeminus, vel quicquid unquam monstruosum naturae in partium multiplicatione subripuit;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 2:1)
Si enim iiij intermittas, quincuplus invenitur, si v sescuplus, si vj septuplus, semperque ipsius multiplicationis nomine uno minus intermissionis vocabulo procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:18)
Item bis duo iiij sunt, ter tres viiij, quos in semet ipsos multiplicationes primi ordinis perfecerunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 2:3)
Si vero, qui ex his nati fuerint, ternarii multiplicatione produxeris, idem rursus efficient.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION