라틴어 문장 검색

agmen agmen proprie dicitur ordinata multitudo, ut est ambulantis exercitus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1861)
hoc autem participium ab exercitu, id est militum multitudine, declinatione discernimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4312)
id ubi impetravere, post eos ipsos montes unde averterant hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis aggressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 296:1)
Infinitae multitudinis nondum natae, ex hujusce exercitus virtute, fatum pendebit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.37)
notata est in illo conventu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque' exercitibus, ea copia rerum, ea vilitas annonae, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum praesentem, sed etiam quod domos aveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 396:1)
multitudinem veteranorum praetexebat imperator et dilectibus supplendos exercitus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장5)
Non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat, quem fortuna ingentes exercitus disponentem non patiebatur singulis militibus occurrere ?
(세네카, 행복론, Liber V 144:2)
Perseus praesidio Uscanae imposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 211:1)
Similiter et praedicti legati imperatoris duci occurerunt, rogantes eum, ut intraret palatium imperatoris cum aliquibus primis de exercitu, ut audiret verbum regis, caetera multitudo extra muros civitatis remaneret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:5)
Cornelio evocato Scipionis qui ibi praeerat atque a multitudine circumvento interfectoque oppido potitur atque ibi frumento exercitui dato postero die ad oppidum Thysdram pervenit.
(카이사르, 아프리카 전기 76:2)
"quantus imperator L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari posset, vel hoc satis erat quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 439:2)
- Episcopus Mediolanensium omnem exercitum ad confessionem delictorum suorum cohortatur, et universa multitudo ad bellandos hostes in quinque acies cum ducibus suis ordinatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 29:2)
Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장27)
Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit ignarusque multitudinis, quia universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 42:3)
cum Tarraconem navibus venisset, expositisque ibi copiis et navibus subductis, socios quoque navalis multitudinis augendae causa armasset, profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti, Fonteio et L. Marcio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 236:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION