라틴어 문장 검색

quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione dicendi talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:2)
ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:5)
Pugnant Stoici cum Peripateticis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:4)
at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:6)
Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 56:1)
quod idem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 57:3)
Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 3:5)
inquit, an parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia dissidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 3:7)
qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci πολιτικόν, graviter et copiose esse tractatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 7:2)
Cumque duae sint artes, quibus perfecte ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:1)
saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 77:4)
cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, verba tenent mordicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 106:4)
Etsi hoc, inquit, fortasse non poterit sic abire, cum hic assit - me autem dicebat - , tamen audebo te ab hac Academia nova ad veterem illam vocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii soli numerantur, qui Academici vocantur, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici veteres, quorum princeps Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte dixerim principem philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 10:2)
studet enim meus audire Cicero quaenam sit istius veteris, quam commemoras, Academiae de finibus bonorum Peripateticorumque sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:2)
Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit satis est a me, ut brevissime potuit, paulo ante dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION