라틴어 문장 검색

Hic radium fundit quem sol mundanus adorat, Cui celum stelleque fauent et supplicat orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:23)
"Si nostros gemitus et nostre tedia sortis, Mundanos casus mundanaque fata, caducos Ortus, instantes obitus uiteque propinquos Lapsus et nostre pensemus originis omen, Que nostrum tantos fastus inuadat ut ante Conspectum faciemque Dei presumat habere Colloquium noctisque lues cum luce loquatur, Conueniat regem seruus pauperque potentem, Factorique suo moueat factura querelam?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:1)
Ego sum illa, quae ad exemplarem mundanae machinae similitudinem, hominis exemplavi naturam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:19)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis fortunae blanditiis amicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:4)
O mundanae regionis regina!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:19)
Et recordare eciam omnia mundana transitoria foreatque caduca.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:18)
Non metuens hominem, faciet mors aspera finem Rebus mundanis, mendacibus et male sanis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 90:5)
Per Dei timorem initialem, qui et caritativus dicitur, expellemus omnes timores, videlicet umanum mundanum servilem et omnianos timebunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 6:2)
Nec dicat aliquis quod sapientia nostra sit sapientia mundana, que est stulticia apud Deum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 18:1)
Aliqui ex illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:9)
ergo intelligentia movendo causat formas illuminationis in anima intellectuali.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:2)
Ergo intelligentia per motum caeli regulat et causat operationes intellectualis animae.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:9)
alio modo, prout est instrumentum intelligentiae moventis et hoc modo effectus eius efficitur in anima sensibili per formas corporum et in anima intellectuali per formas illuminationum, quia, sicut diximus, formae, quae fiunt in aliquo, fiunt in ipso secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem dantis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:7)
ergo et intellectualis naturae in homine erit relatio ad stellam comparem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION