라틴어 문장 검색

nec ullum orationi aut lenocinium addit aut pretium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장6)
omnisque diligentia munditiam, non affluentiam affectabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 5:2)
munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:2)
Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus uenustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:1)
feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte subibant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:1)
cui instrumento distrahendo nihil non fraudis ac lenocinii adhibuit, modo auaritiae singulos increpans et quod non puderet eos locupletiores esse quam se, modo paenitentiam simulans quod principalium rerum priuatis copiam faceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 39장 2:1)
additumque ad caput legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quiue lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia essent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:6)
Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore umero consideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 7장 1:1)
fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:2)
Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:7)
Tibi placet lavare cotidie, alius has munditias sordes putat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:1)
Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:2)
Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis nec sordibus notabilis erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:8)
Ennius enim, nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:2)
Tales munditiae decent puellas - Nam tu iam nec anus potes videri - ;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XC3)

SEARCH

MENU NAVIGATION