라틴어 문장 검색

Exiguus tibi est totus mundus pro unius animae dispendio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:28)
Quid enim prodest homini si hunc mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:29)
Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur sive a vobis sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:1)
Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae damnum patiatur?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:6)
"o hominum divomque aeterna creatrix, quae fluvios silvasque animarum et semina mundo cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti mutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권130)
uisum est fratribus triduanum ieiunium agere, et diuinam suppliciter obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur inpendere, et siue periclitantes hoc morbo a praesenti morte liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animae damnatione seruaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:2)
Congrue etiam dicit animam mundi non alicujus rei in mundo, sicut et animam hominis dicimus, non alicujus membri humani.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:10)
qualem te legimus teneri primordia mundi scribentem aut partes animae, per singula talem cernimus et similes agnoscit pagina mores.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:135)
"Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris, in publicum dicere inpossibile praefatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:35)
Conferant animae humanae corporibus nostris animalem vitam, conferat anima mundo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:19)
Dicit etiam idem auctor acutissimus atque doctissimus quod hi soli et videantur animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt esse animam, motu ac ratione mundum gubernantem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:8)
Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:6)
Mentem itaque, id est animum sive animam, Deum dixerunt, secundum quod totius mundi regimini quasi anima corpori praeest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:9)
Cum itaque mundus, juxta philosophos, universa concludat, ut nil extra ipsum divinitus disponendum relinquatur, recte anima mundi sicut et anima hominis dicta est, cum universa vis animae in eo consummetur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:12)
Illud quoque quod ait Plato, animam locatam esse a Deo in medietate mundi, eamque per omnem globum teretis orbis aequaliter porrigi, pulchre designat gratiam Dei omnibus communiter oblatam, cuncta prout salubre vel aequum est, benigne in hac magna domo sua seu templo disponere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION