라틴어 문장 검색

Dein Mysia, ubi Marcianopolis est, a sorore Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odessus, iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt aliis oppida Dionysopolis et Tomi et . Europa omnium ultima, praeter municipia urbibus nitet duabus, Apris et Perintho, quam Heracleam posteritas dixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 12:4)
Quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum, Transcellensi monti accline, ubi inventos equites quartae sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti imposuit Firmi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 20:1)
Progressusque aliquantum, iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate, nationes plurimas unum spirantibus animis, immanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum, sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis, et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 28:1)
Theodosius nullique adeuntium parcens, mundiore victu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum vicinis proelio levi sublatis, ad municipium properavit . . . ense:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 37:1)
eique Mallobauden iunxit pari potestate collegam, domesticorum comitem, regemque Francorum, virum bellicosum et fortem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 6:2)
Quidam et etiam filiam suam, Berterad nomine, Karoli, Pipini filius, Francorum rex, coniugio sociavit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 310)
Francorum gens haec audiens, magno gavisi sunt gaudio.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 43)
Papa vero probata gens Francorum astuti et nobiles, consilium eorum dedit, ut super Langubardos venirent, Italiam possiderent;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 46)
qui auditu Francorum devastatione et eius adventnm quod in Foroiuli properarent, congregatisque ut poterant, obviam eorum ad ponte qui dicitur Liquentia exierunt, et ibidem magna strages de Francis fecerunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 62)
Iste incipit vocare imperator ex Francorum genus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 711)
Et exinde Franci comperti sunt, et iungentes hii ex una parte et illi ex altera, facta est strages magna Sarracinorum, qui fuga petiens;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1411)
Et exierunt querentes Sarracini, et illis querentes Franci iuncti sunt in loco ä Factus est sonitus magnus clangore buccine, innita equorum, strepitus populorum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 158)
Et dictis factis, Franci querere ceperunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1528)
Erant enim Franci separati per castellas vel civitates, fidentes absque ullo terrore, credentes fide Beneventanorum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 167)
et in ipso itinere diviserunt regnum Francorum inter se in loco, qui dicitur Vetus-Pictavis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 742 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION