라틴어 문장 검색

Eorum liberorum, quos Boetius de geometria scripssse dicitur, investigare veram inscriptionem nihil aliud esset nisi operam et tempus perdere.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:10)
Sed huic munusculo non eadem quae ceteris inminent artibus munimenta constituo, neque enim fere ulla sic cunctis absoluta partibus nullius indiga suis tantum est scientia nixa praesidiis, ut non ceterarum quoque artium adiumenta desideret.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:6)
Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:15)
arcus additi Romae et apud ripam Rheni et in monte Syriae Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob rem publicam obisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장5)
sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuae eius prima nominis littera effluxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 2:1)
sed et ceteros continuos dies inter uaria munuscula togas insuper ac pallia distribuit, lege proposita ut Romani Graeco, Graeci Romano habitu et sermone uterentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 3:1)
nec Plini opinionem inscriptio arae quicquam adiuuerit, cum Agrippina bis in ea regione filias enixa sit, et qualiscumque partus sine ullo sexus discrimine puerperium uocetur, quod antiqui etiam puellas pueras, sicut et pueros puellos dictitarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 3:3)
statuae eius a uertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 45장 2:2)
defunctum senatus publico funere honorauit, item statua pro rostris cum hac inscriptione:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 3장 1:2)
non ingrata tamen frustra munuscula divis promittens tacito succendit vota labello.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:1)
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna fragrantem Assyrio venit odore domum, sed furtiva dedit mira munuscula nocte ipsius ex ipso dempta viri gremio.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b25)
et propter hoc munuscula mea sepe multum conspexi et ab invicem segregavi, nec non segregata percensui, digniusque gratiusque vobis inquirens. 11.
(단테 알리기에리, Epistolae 93:3)
In hujus negotii inceptionem, literas ad " Γεοργιυμ Ωασηινγτονιυμ " miserunt, quas accipere renuit, eo quod, titulo, ordini debito, inscriptio carebat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.18)
''Non inuisa feres pueris munuscula paruis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0711)
Vos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam2)

SEARCH

MENU NAVIGATION