라틴어 문장 검색

Tanto magis, quod victora haec absque multa sanguinis effusione parta est, unde bene sperare liceret lucrum demeti posse, non tantum territorii, sed innumerarum animarum in ecclesiae Christi augmentum, quandoquidem tam multos Deus pro su bonitate vivere volsuisset, ut demum converterentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:6)
Maximilianus enim, cum neutram alarum suarum integram haberet (quoniam patrimonium suum Austriae ad eum non dum devenerat, patre siquidem adhuc vivo, atque ex altera parte territoria sua matrimonalia partim ducissae viduae in dotem cesserant, partim recentibus rebellionibus exhausta erant), copiis ad bellum necessariis plane destitutus erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:2)
Tempestivum quoque iam putavit legationem in Flandriam mittere ad archiducem Philippum, cum eo acturam ut Perkini causam desereret, ipsumque e territoriis suis dimittere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:7)
Regis certe postulatum archiduci et dominationibus vestris iam a nobis exhibendum possit tale esse, ut, secuti regis Caroli exemplum, qui iampridem eum abegit, nebulonem istum e territoriis vestris eliminare velitis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:24)
In hoc tractatu continebantur articulus expressus ne alteruter princeps alterius rebelles reciperet in hunc tenorem, "Ut si alter ex principibus a foederatio suo rebellem aliquem suum sibi tradi petiisset, statim foederatus ille eum e territoriis suis edicto iuberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:15)
Quin insuper in tractu disertis verbis insertum erat ut haec prohibitio ad territoria ducissae viduae extenderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:19)
Verum tantam esse locorum distantiam ut nullae maritimae copiae a se apparandae et cogendae nisi duplici sumptu instrui possint et duplici etiam (ad minimum) mora quam posset fieri a regibus quorum territoria magis essent propinquo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:3)
Ea est ut principes huic rei perpetuo inviglent ne quis ex vicinis in tantum excrescat (vel novis territorii augmentis, vel commercium ad se trahendo, vel proprius accedendo, et similibus) quo maiorem nanciscatur laedendi potestatem quam antea habuerat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:3)
Magnitudo imperiorum, quoad molem et territorium, mensurae subiicitur, quoad reditus, calculis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:2)
Quarum Anglia, quamvis territorio et numero incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit hanc ipsam ab caussam, quod apud Anglos coloni et inferioris ordinis homines militiae habiles sint, rustici Galliae non item.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:9)
unde et territorium dictum est quasi terriborium tritum bubus et aratro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7553)
turrigerae antemnae bene muratae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6315)
sed secundum antiquum situm, ante Albam et Romam, Tiberis Laurentini fuit territorii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6615)
montibus in n. ac si diceret, in hoc territorio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 81)
constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION