라틴어 문장 검색

Reverso autem duce Godefrido hac victoria, post aliquod spatium temporis murmuraverunt unanimiter Christianorum populi quomodo in hac urbe Antiochia sola mora eorum haberetur, et quod nullo modo Jerusalem viam insisterent, cujus desiderio natales oras relinquentes tot adversa pertulerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 56:1)
Cohercenda est insuper lingua ne murmuret.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 25:1)
indignatur, murmurat, imprecatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:4)
indignatur, murmurat, imprecatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:4)
Quo maerore perculsus, velut primo adventantium malorum auspicio, murmurans querulis vocibus saepe audiebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 20:1)
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur:
(아풀레이우스, 변명 45:7)
quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:20)
"Tunc orientem obversus incrementa solis augusti tacitus imprecatus venerabilis scaenae facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim arrexit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:64)
"simul et aetatis contemplatione magis magisque ad iustam indignationem arrecti pro modo facinoris saeviatis."
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:6)
"Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus obeundum arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:47)
"Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:55)
Eligant ergo utrum malint credere quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores an quod murmurant victi litigatores.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:7)
Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israhelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur et ad terram promissionis compellebantur?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:1)
Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장39)
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION