라틴어 문장 검색

Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: " Ego sum panis, qui de caelo descendi ",
예수님께서 “나는 하늘에서 내려온 빵이다.” 하고 말씀하셨기 때문에, 유다인들이 그분을 두고 수군거리기 시작하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 6장41)
Respondit Iesus et dixit eis: " Nolite murmurare in invicem.
그러자 예수님께서 그들에게 대답하셨다. “너희끼리 수군거리지 마라. (불가타 성경, 요한 복음서, 6장43)
Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: " Hoc vos scandalizat?
예수님께서는 제자들이 당신의 말씀을 두고 투덜거리는 것을 속으로 아시고 그들에게 이르셨다. “이 말이 너희 귀에 거슬리느냐? (불가타 성경, 요한 복음서, 6장61)
Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum.
군중이 예수님을 두고 이렇게 수군거리는 소리를 바리사이들이 들었다. 그리하여 수석 사제들과 바리사이들이 예수님을 잡아 오라고 성전 경비병들을 보냈다. (불가타 성경, 요한 복음서, 7장32)
Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans;
그러므로 나는 목표가 없는 것처럼 달리지 않습니다. 허공을 치는 것처럼 권투를 하지 않습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 9장26)
illī equōs verberābant mētamque petēbant.
그들은 말들을 때리며 목표지점을 향하고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs27)
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
그리고 그들 가운데 어떤 자들이 투덜거린 것처럼 여러분은 투덜거리지 마십시오. 그들은 파괴자의 손에 죽었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 10장10)
His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:12)
At fortasse, inquies, non solum poetarum, verum etiam liberalium artium lectiones Christianis interdicendas, cum beatus Hieronymus in epistola ad Eustochium se graviter correctum ac verberatum a Domino pro lectione, philosophorum librorum, asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:1)
Quasi inutiliter aerem solum exterius lingua verberantes, non cor interius per intelligentiam contingentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:26)
Ori fulgor adest, qui facto fulgure nostrum Verberat intuitum, dum uisus fulgur adultum Deuitans, oculi tunicas exire ueretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:3)
Intonat ille fremens, hinnitibus aera crebris Verberat et tenuem sine uulnere uulnerat auram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:5)
Qui motu generans sonitum, non uerberat auram Obtuso cantu, sed dulcibus allicit aures Cantibus et dulcem Philomenam reddit amenans Musa Iouis, tantoque sono letatur alumpno Musica que proprie thesauros aggerat artis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:7)
Extramundanus orbis mundique beata Porcio, munda magis quam mundus, purior ipso Puro, lucidior claro, fulgencior auro, Que blando splendore micat, que fulgurat igne Innocuo, feruore carens, fulgoris habundans, Blandicias splendoris habens, feruoris haborrens Nequiciam, splendore fouet nec uerberat estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:7)
Est rupes maris in medio, quam uerberat equor Assidue, cum qua corrixans litigat unda, Que uariis agitata modis percussaque motu Continuo, nunc tota latens sepelitur in undis, Nunc, exuta mari, superas expirat in auras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION