라틴어 문장 검색

itemque si fistula os vel cartilaginem vel nervum vel musculos laesit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장230)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장24)
Ergo ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina solvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장27)
Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장22)
Ubi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장136)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장141)
Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장255)
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장267)
Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장24)
Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장30)
suturam vero inlini vel spuma argenti vel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장9)
Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, . . . eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장12)
ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leviterque inde, ne fauces . . . urgeatque, deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장13)
Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION