라틴어 문장 검색

Aera laedebat mendaci vulnere cornu, Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit Organicis patere modis, artique favere Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:2)
Grataque vox citharae serenans gratius istis Mellitae tribuit auri convivia vocis, Quae cantus varii faciem variando colorans, Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:3)
Nunc falsi risus, sonitu mendacia pingit, [0477C] Et lyra quae semper cantu philomenat amoeno, Dulcius alliciens, oculisque prooemia somni Lectitat, et sepelit offensae murmura mentis Fistula, quae noctu solers vigil excubat, imo Excubiis voce compensat damna soporis:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:4)
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore, Verbere si quis ea subtili verberet ictu, Suscitet atque manus tractu delibet amico, Aeris exhausti tractu sociata profundo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:7)
[0477D] Cum dulci strepitu ructabant organa ventum, Dividitur juncta, divisaque jungitur horum Dispar comparitas cantus, concordia discors, Imo dissimilis similis dissensio vocum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:8)
Et quae cum cithara discordi disputat ore, Psalterii condita favo, mellita sapore, Insonuit vox grata ferens munuscula cantus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:11)
His ita dispositis et exercitu per urbem diffuso, admoniti ex legatione ducis et comprimorum, equos et arma brevi intervallo deposita reparant et resumunt, et iter in cornibus, et tubis, et musicis, et citharis omnique voce exsultationis et laetitia per montana insistentes, duci Godefrido in terminis Ascalonis residenti conjuncti sunt, per prata et loca campestria hospitati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:1)
[0558C] Altera autem die, prima aurora radiante, universus populus Dei vivi bello armatur, in voce exsultationis et omni dulci modulatione jucunditatis, citharis et musicis, tanquam ad convivium pergentes, laetati sanctae crucis signaculo ab Arnolfo, Petro caeterisque sacerdotibus muniti et signati, confessionis puritate confortati sunt, sub quorum anathemate rursus praeda et aliqua rapina ante agonem interdicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:1)
Dehinc primo galli cantu absentia Baldewini comperta, momentaneo metu correpti, ad civitatem [0647B] Rohas omnes celeri fuga contenderunt, quatenus ad defendendos muros et moenia praevenirent, ne Turcis in victoria sua praecurrentibus civitas traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 82:1)
Nec mora, rex adventu tam gloriosae matronae cognito, cum omnibus primoribus regni sui et universis pueris domus suae, in vestitu diversi generis et pulchritudinis, in regio cultu, in equis et mulis, ostro et argento fulgentibus, in tubis et in omni dulcedine musicorum e navi egredienti adfuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:5)
Aegyptiacus audito eius adventu occurrit ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei servivit sicut mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas habebat in domosua.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:3)
Substitit alterretentus dulcedine cantus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:9)
Recedente socio remansitsolus illectusque cantu domum intravit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:12)
--Et diverterunt inde --quia intantum volucris cantu decipiturquod ad mortem perducitur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 86:5)
Evenit, dixit socius, quod a civitate exieramus, et sic vox una asperrima audiebatur et cantus incompositus verbaque inordinatesonabant;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 86:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION