라틴어 문장 검색

Hujus tam egregii et nominatissimi principis adventus fama, ut aures senatorum urbis penetrarat, [0449B] gaudium et jucunditas facta est in universis qui audierant, ac in tubis et omni genere musicorum tam majores quam minores in occursum ejus convenerunt omni honore et gaudio, sicut tantum decebat virum, urbi introducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:1)
His ita dispositis et exercitu per urbem diffuso, admoniti ex legatione ducis et comprimorum, equos et arma brevi intervallo deposita reparant et resumunt, et iter in cornibus, et tubis, et musicis, et citharis omnique voce exsultationis et laetitia per montana insistentes, duci Godefrido in terminis Ascalonis residenti conjuncti sunt, per prata et loca campestria hospitati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:1)
[0558C] Altera autem die, prima aurora radiante, universus populus Dei vivi bello armatur, in voce exsultationis et omni dulci modulatione jucunditatis, citharis et musicis, tanquam ad convivium pergentes, laetati sanctae crucis signaculo ab Arnolfo, Petro caeterisque sacerdotibus muniti et signati, confessionis puritate confortati sunt, sub quorum anathemate rursus praeda et aliqua rapina ante agonem interdicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:1)
Praefectus autem civitatis Rametis videns populum in tibiis, citharis, musicarumque sonis, ac voce exsultationis jucundari et psallere, tanquam ad epulas omnium deliciarum invitati essent, admiratus est vehementer, et ducem super his sciscitatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:2)
Nec mora, rex adventu tam gloriosae matronae cognito, cum omnibus primoribus regni sui et universis pueris domus suae, in vestitu diversi generis et pulchritudinis, in regio cultu, in equis et mulis, ostro et argento fulgentibus, in tubis et in omni dulcedine musicorum e navi egredienti adfuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:5)
Importuna est narratio tua quando non prebeturtibi auditus, que est quasi musica in luctu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 27:8)
Unde idem ait, "Musica inluctu importuna narratio."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 27:9)
Et Ihesus filius Syrac dixit, "Vinum et musica letificant cor;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 25:14)
Musica in luctu importuna narratio;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 101:16)
"Musica in luctu importuna narratio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:10)
"Vinum, et musica letificant cor:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 14:2)
vinum et musica letificant cor, et super utraque dilectiosapientiæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 4:15)
Dialectica, arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:6)
Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam civitate veneruntin locum ubi vox cuiusdam feminae valde sonora audiebatur, verbaque cantusbene composita erant et cantus ipse musice constructus valde delectabiliset amatorius insonuit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 86:1)
Anima quoque in hoc corpore tamquam in fidibus musicis, quae sobria est tamen summis, ut ita dicam, digitis velut nervorum sonos, ita pulsat carnis istius passiones, ut consonum reddat morum atque virtutum consentientemque concentum;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION