라틴어 문장 검색

Itane, furcifer, tu non morieris domini arbitrio, morietur dominus tuo?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.32)
mussitat quidem iuvenum nostrorum calcata generositas, sed qui transiit derogantes in hoc solum movetur, ut gaudeat, igitur venerantur hucusque contemptum ac subitae stupentes dona fortunae quem consessu despiciebant, sede suspiciunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 2:2)
neque [enim] 4 valuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicii sui faciens plebs lenita iacturam sacerdotali se potius iudicio subdidisset, presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus, porro autem palam ne mussitantibus quidem, quia plerique non minus suum quam reliquos ordines pertimescebant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 3:1)
quid mussitas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 6:2)
Mussitans quamquam chorus invidorum prodat hirritu rabiem canino, nil palam sane loquitur pavetque publica puncta.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:6)
haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen - iam enim ita clam quidem mussitantes, volgo tamen eum appellabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 509:2)
ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer, accipiam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 194)
nonne ego possum, furcifer, te perdere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 371)
ain tu, furcifer?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4175)
Furcifer, etiam me delusisti?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3183)
At etiam, furcifer, male loqui mi audes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 453)
Quid ais, furcifer?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 484)
quom mi illa dicet mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus, quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in medio pariete versabere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 151)
ita omnes sub arcis, sub lectis latentes metu mussitant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 578)
hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 389)

SEARCH

MENU NAVIGATION