라틴어 문장 검색

et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetras intremuere simul, cortinaque reddidit imo hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:3)
aspicis alternos intremuisse pedes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 132)
aurea planitiem spatiis percurrit harundo dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes, ne commissuris distantibus angulus inpar argutam mutilet per dissona semetra normam.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1239)
Ergo propterea te sedulo Et moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat, Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 18)
et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:6)
Intremuit malus, timuitque exterrita pennis ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:10)
Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis, si corpus illi tuum integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:1)
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:2)
Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris detruncati mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:1)
Intremuit:
(세네카, Troades 645:1)
nec secus intremui quam si me forte Rebeccae Israel aut Samuel crinitus duceret Annae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum27)
stupuit Cadmeia virgo intremuitque simul, dicentemque occupat ultro:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권179)
tum ipsum ab suis interceptum et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 130:1)
cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION