라틴어 문장 검색

Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)
et tophus scaber et nigris exesa chelydris creta negant alios aeque serpentibus agros dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:16)
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:1)
'o tua cornu ni foret exsecto frons,' inquit, 'quid faceres, cum sic mutilus minitaris?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:16)
itaque fere incisa et membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 380:8)
delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta - iam enim maturae erant segetes - profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 19:2)
iam castro Mutilo appropinquabat cum, veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 456:1)
duo deinde oppida, Mutila et Faveria, vi capta et deleta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 128:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION