라틴어 문장 검색

Medietas igitur, quae iuxta octonarium est, id est xij, mutuatur duo latera ex propinquo sibi octonario et aliud unum latus ex altrinsecus posito xxvij cybo.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:24)
postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.
(카이사르, 내란기, 3권 60:7)
Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos, a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장1)
deinde intumescente motu profugus repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장3)
eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장6)
nam et domum mutuatur et auditorium exstruit et subsellia conducit et libellos dispergit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:3)
quanto non solum ingenio ac spiritu, sed etiam eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox ipsos incesseret!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 1:4)
ad hos permovendos mutuabimur a Peripateticis aptos et in omnem disputationem paratos iam locos.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:4)
primum enim aliter utimur propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert an mutuetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 1:2)
notauitque aliquos, quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:3)
Et non necesse est eadem ex integro scribere, cum possis inde, quae scripta sunt, mutuari Hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam volo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:12)
Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:1)
Nam Iulius Caesar ut siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Aegyptiis disciplinis hausit, ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est, ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 39:1)
Cave aestimes, mi Aviene, poetarum gregem, cum de dis fabulantur, non ab adytis plerumque philosophiae semina mutuari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 2:2)
et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Virgilius noster pontifex maximus adseratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION